Adsumus Sancte Spiritus

Adsumus, Domine Sancte Spiritus, adsumus peccati quidem humanitate detenti, sed in nomine tuo specialiter adgregati.


 


Veni ad nos, adesto nobis, et dignare inlabi cordibus nostris.


 


Doce nos, quid agamus, 


quo gradiamur, ostende; 


quid efficiamus, operare.


 


Esto solus et suggestor et effector iudiciorum nostrorum,


qui solus cum Deo Patre et eius Filio nomen possides gloriosum.


 


Non nos patiaris perturbatores esse iustitiae


qui summe diligis aequitatem, ut in sinistrum nos non


ignorantia trahat, non favor inflectat,


non acceptio muneris vel persone corrumpat;


 


sed iunge nos tibi efficaciter solius tuae gratiae dono, 


ut simus in te unum et in nullo deviemus a vero, 


quatenus in nomine tuo collecti, 


sic in cunctis teneamus cum moderamine pietatis iustitiam, 


ut et hic a te in nullo dissentiat sententia nostra


et in futurum pro bene gestis consequamur praemia sempiterna. 


 


Per dominum nostrum Iesum Christum,


qui cum Deo Patre tecumque parter vivit


et regnat deus per omnia saecula speculorum.


Amen.